# De Haeresibus 51

Augustine, De Haeresibus, 51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-haeresibus/51

Usque ad istos ergo de hæresibus opus sunm perfluxit supra dictus episcopus Cyprius, apud Græcos inter magnos habitus, et a multis in catholicae fidei sanitate laudatus. Cujus ego in commemorandis hæreiicis non modum, sed ordinem sum secutus. Nam et aliqua ex aliis posui qu:e ipse non posuit, et aliqua non posui, quas ipse posuit: itaque alia latius quam ipse, alia etiam brevius explicavi, paremque in nonnullis exhibui brevitatem, omnia moderans sicut intentionis meæ ratio postulabat. Proinde ille de octoginta hæresibus, separatis viginti, quas ante Domini adventum exstitisse, sicut ei visum est, computavit; reliquas post Domini ascensum natas sexaginta, brevissimis libris quinque comprehendit, al'lUC omnes sex lihros totius ejusdem sui operis fecit '. Ego antcm, quia secundum petitionem tuam cas hæreses memorare institui, quæ post glorificationem Christi se adversus doctrinam Christi, ctiam sub velamine christiani nominis extulcrunt, quinquaginta septem ex Epiphanii ipsius opere in mcum Iranstuli duas in unam referens,ubi nullam differentiam potui reperire: et rursus ubi ille ex duabus unam facere voluit, sub numeris suis singulas posui. Sed adhuc commemnrare debeo, sive quas apud alios reperi, sive quas Ipse reminiscor. Nunc ergo addo quas Philaster po. suit, nec posuit Epiphanius.

---

Augustine, De Haeresibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa047/stoa0040.stoa047.opp-lat1.xml.
