Latin
56
Augustine, De Haeresibus 56
Unproofread scanNot analysed yet
LXIII. PASSALORYNCHITÆ in tantum silentia student, ut naribus et labiis suis digitum opponant, ne vcl ipsam taciturnitatem voce præripiant, quando tacendum sibi esse arbitrantur; unde etiam illis est nomen inditum: πάσσαλος enim græce dicitur palus; et ρὺγχος nasus Cur autem per palum digitum significare maluerint, a quibus hoc nomen compositum est, nescio: cum græce et dicatur digitus δάϰτυλος, et possint utique Dactylorynchitæ multo evidentius nuncupari.