# De Haeresibus 57

Augustine, De Haeresibus, 57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-haeresibus/57

LXIV. AQUARII ex hoc appellati sun!, quod aquam offeruntin poculo Sacramenti, non illud qnod omnis Ecclesia. LXV. COLUTHIANI a quodam Colutho,qui.dicebat Deum non facire mala; contra illud quod scriptum est, Ego, Deus creans mata (Isai. XLV, 7). LXVI. FLORINIANI a Florino, qui e contrario dicebat Deum creasse mala: contraid quod scriptum est, Fecit Deus omnia, et ecce bona valde (Geu. f, 31). AC per hoc quamvis contraria inter se dicentes, tamen ambo divinis eloquiis resistebant.Creat enim Deus mala, poenas justissimas irrogando; quod Coluthus non vidchat: non autem malas creando naturas atque substantias, in quantum sunt naturæ atque substantiæ; ubi Florinus errabat.

---

Augustine, De Haeresibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa047/stoa0040.stoa047.opp-lat1.xml.
