Latin
6
Augustine, De Haeresibus 6
Unproofread scanNot analysed yet
IV. BASILIDIANI a Basilide, qui hoc distabat a Simontanis, quod trecentos sexaginta quinque coelos esse dicebat, quo numcro dierum annus includitur. Unde etiam quasi sanctum nomen commendabat, quod est, ἄρασαξ 4, cujus nominis litterae secundum græcam supputationem cunidem numerum complent. Sunt enim septem, «,et β, et p, et α, et σ, et a, et ξ: id est unum, et duo, et centum, et unum, et ducenta, et unum, et scxaginta; quæ fiunt in summa trecenta sexaginta quinque 5.