# De Haeresibus 61

Augustine, De Haeresibus, 61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-haeresibus/61

LXX. PRISCILLIANISTÆ, quos in Hispania Priscillianus instituit, maxime Gnosticorum et Manichæcorum dogmata permixta sectantur. Quamvis ct ex aliis hæresibus in eos' sordes, tanquam in sentinam quarn. dan, horrihili confusione confluxerint. Propter occultandas antem contaminationes et turpitudines suas habent in suIs dogmatibus ct hæc verba: Jura, perjura, secretum prodere noli. IIi animas dicunt ejusdem naturæ atquc substantiæ cujus est Deus, ad agonem quemdam spontaneum in terris exercendum, per septem coelos et per quosdam gradatim descendere principatus, et in malignum principcm incurrere, a quo istum mundum factum volunt, atque ab hoc principe per diversa carnis corpora seminari. Astruunt etiam fatalibus stellis homines colligatos, ipsumque corpus nostrum secundum duodecim signa coeli esse compositum, sicut hi qni mathematici vulgo appellantur; constituentes in capite Arietem, Taurum in cervice, Geminos in humeris, Cancrum in pectore, ct cætera nominatim signa percurrentes, ad plantas usque perveniunt, quas Piscibus tribuunt, quod ultimum signum ab astrologis nuncupatur. Hæc ct alia fabulosa, vana, sacrilega, quæ persequi longum est, heresis, ista contexit. Carnes tanquam immundas escas etiam ipsa devitat: conjuges, quibus hoc malum potuerit persuadere, disjungens, et viros a nolentibus feminis, ct feminas a nolentibus viris. Opificium quippe omnis carnis non Deo bono et vero, sed malignis angelis tribuunt: hoc versmiores cHao. Manichæis, quod nihil Scripturarum canonicarum repudiant, simul cum apocryphis legentcs omnia et in auctoritatem sumentes, sed in suos sensus allegorizando vertentes quidquid in sauciis Libris est quod corum evertat errorem. Dc Christo Sabellianam sectam tenent cumdem ipsum esse dicentes, non soluti Filium, sed etiam Patrem, et Spiritum sanctum.

---

Augustine, De Haeresibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa047/stoa0040.stoa047.opp-lat1.xml.
