Latin
62 to 63
Augustine, De Haeresibus 62-63
Unproofread scanNot analysed yet
LXXI. Dicit Philaster, esse alios haereticos qui cum hominibus non sumunt escas: sed utrum cum aliis qui ejusdem sectæ non sunt, an etiam inter se ipsos id faciant, non exprimit. Dicit eliam eos de Patre ct Filio recte, de Spiritu autem sancto non catholice sapere, quod eum opiucmur esse creaturam. LXXII. A Rhetorio quodam exortam hæresim dicit nimium mirabilis vanitatis, quæ omnes hæreticos recte ambulare, et vera dicere afiirmat: quod i:a est absurdum, ut mihi incredibile videatur.