# De Haeresibus 68

Augustine, De Haeresibus, 68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-haeresibus/68

LXXXIII. Cum Eusebii historiam scrutatos essem, cui Rufinus a se in latinam linguam translata subscquentium etiam temporum duos libros addidit, non inveni aliquam hæresim, qua:n non legerim apud istos, uisi quam in sexto libro ponit Eusebius, narrans eam exstitisse in Arabia. Itaque hos haereticos, quoniam nullum eorum ponit auctorem, Arabieos possumus nuncupare: qui dixirunt animas cum comporibus mori atque dissolvi, ct in ano sæculi utrumque resurgere. Sed hos disputatione Origenis praesentis et eus alloquentis, celerrime dicit fuisse correctos (Eustb, lib. 6, cap. 37). Jam nunc illæ commemorandæ sunt hæreses, quæ a nobis non apud istos repertæ sint, sed in recordationem nostrati quomodocumque venerunt.

---

Augustine, De Haeresibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa047/stoa0040.stoa047.opp-lat1.xml.
