# De Haeresibus 7

Augustine, De Haeresibus, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-haeresibus/7

V. NICOLAITÆ a Nicolao nominati sunt, uno, ut perhibetur, ex illis septem quos Apostoli diaconos ordinaverunt (Act. VI, 5). Iste cum de zelo pulcherrimae conjugis culparetur, velut purgandi se causa permisisse fertur, ut ea qui vellet uteretur. Quod ejus factum in sectam turpissimam versum est, qua placet usus indifferens feminarum. Hi nee ab iis quae idolis immolantur cibos suos separant: et alios ritus gentilium superstitionum non aversantur 6. Narrant etiam quædam fabulosa de mundo, nescio qusc barbara principum nomina miscentes disputationibus suis, quibus terreant auditores; quoe prudentibus risum potius faciunt, qnam timorem. Intelliguntur autem etiam isti non Dco tribuere creaturam, sed quibusdam potestatibus, quas mirabili vel fingunt vanitate, vel credunt.

---

Augustine, De Haeresibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa047/stoa0040.stoa047.opp-lat1.xml.
