# De Haeresibus 73.1-16

Augustine, De Haeresibus, 73.1 to 73.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus/73.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-haeresibus/73.1

LXXXVIII. PELAGIANORUM est hæresis, boc lempore omnium recentissima a Pelagio monacho exorta. Quem magistrum Cœlestius sic secutus est, ut sectatores corum Coelestiani etiam nuncupentur. Ili Dei gratiæ, qua prædestinati sumus in adoptionem filio. rum per Jesum Cbristum in ipsum (Ephes. I, 5), et qua eruimur de potestate tenebrarum, ut in eum credamus atque in regnum ipsius transferamur (Coloss. i, 13), propter quod ait, Nemo venit ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo (Joan. vi, 66), ct qua diffunditur charitas in cordibus nostris (Rom. v, 5), ut fides per dilectionem operetur (Galat. v, 6), in tantum inimici sunt, ut sine hac posse haminem eredant facere omnia divina mandata: cum si hoc verum esset, frustra Dominus dixisse videretur, Sine me nihil potestis (acere 1 (Joan. xv, 5). Denique Pclagius x fratribus increpatus, quod nihil tribucret adjutorio gratiæ Dei ad ejus mandata facienda, correptioni eorum hactenus cessit, ut non eam libcro arbitrio præponeret, sed infideli calliditate supponeret, dicens, ad hoc eam dari hominibus, ut qua facere per liberum jubentor arbitrium, facilius possint implere per gratiam. Dicendo utique, Ut facilius possint, voluit credi, etiam si dinicilius, tamen posse homines sinc gratia divina facere jussa divina. Illam vero gratiam Dei, sine qua nibil boni possumus facere, non esse dicunt nisi in libero arbitrio, quod nullis suis præcedentibus meritis ab illo accepit nostra natura, ad boc tantum ipso adjuvante per suam legem atque doctrinam, ut discamus quae facere, et quæ sperare debeamus, non autem ad hoc ut per donu It Spiritus sui I, quæ didicerimus esse facienda*, facia. mus. Ac per hoc divinitus nobis dari scientiam confitentur, qua ignorantia pellitur, charitatem autem d-ri negant, qua pie vivitur: ut scilicet cunt sit Dei donum scicntia quae sine charitate infiat, non sit Dei donum ipsa charitas, quæ ut scientia non inflet, ædificat (I Cor.

---

Augustine, De Haeresibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa047/stoa0040.stoa047.opp-lat1.xml.
