# De Haeresibus 74

Augustine, De Haeresibus, 74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-haeresibus/74

Ecce quam multas commemoravimus hxrescs, ncc tamen modum tuæ postulationis implevimus. Ex quo enim christiana religio, ut verbis tuis utar, hæreditatis promissæ nomen accepit, quae haereses ortae sim, quomodo commemorare omnes potui, qui omnes nosse non potui? Quod ideo exisimo, quia nullus corum quorum de hac re scripta lcgi, omnes posuit: quandoquidem inveni apud alium, quas apud alium non inveni; et rursus apud istum, quas ille non posuit. Ego autem propterea plures quam ipsi posui, quia collegi ex omnibus, quas omnes apud singulos non inveni, additis etiam quas ipse recolens apud ulum illorum invenire non potu!. Unde mcrito credo nee me posuisse omnes; quia nee omnes qui de hac re scripserunt, legere potui, neque hoc qucmquam eorum video fecisse quos Icgi. Postremo etiamsi omnes forsitan posui, quod non puto, utrum omnes sint utique nescio. Et ideo quod vis me loquente finiri, nun saltem potest me cognoscente comprehendi. Audivi scripsisse de hæresibus sanctum Hieronymum, sed ipsum ejus opusculum nee in nostra bibliotheca invenire potuimus, nee unde possit accipi, scimus 1. Quod si tu scieris, perveni ad illud, et forte habebis nulius aliquid quam hoc nostrum: quamvis nec ipsum, licct hominem doctissimum, omnes hæreses arbitrer indagare potuissc. Et certe Abeloitas nostræ regionis hæreticos, quantum existiino, illc nescivit: sic forte et alibi alios in obscurissimis locis reconditos, (jus notitiam ipsa locorum suorum obscuritate fugieutus.

---

Augustine, De Haeresibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa047/stoa0040.stoa047.opp-lat1.xml.
