Latin
75
Augustine, De Haeresibus 75
Unproofread scanNot analysed yet
Jamvero illud quod habent ture litteræ, ut omnia omnino dicamus, quibus hæretici a veritate dissentiunt, etiamsi omnia scirem, facere non possem; quanto minus possum, qui omnia scire non possum? Sunt euim hæretici, quod fatendum cst, qui singulis, vel non multo amplius, dogmatibus oppugnant regulam veritatis: sicut Macedoniani vel Photiniani, atqwealii quicumque ita se habent. Illi autem, ut ita dixerim, fabulones, id est, qui fabulas vanas easdemque loagas perplexasque contexunt, tam multis falsis dogmatibus pleni sunt, ut ipsi quoquc illa numerare nou possint, aut difficillime possint. Nec ulli alicno ulla hæresis facile sic innotescit, ut suis: uude nec earum quas commemoravi, omnia dogmata me dixisse vel didicisse profitcor. Quis omn non videat quantam res ista operam, et quam multas litteras flagitet? Nec idco tamen parum prodest crrorcs istos, quos huic operi intexui, lectos cognitosque vitare. Quid enim contra ista sential catholica Ecclesia, quod a me dicendum putasti, superfluo quæritur: cum propter hoc scire sufliciat cam contra ista sentire, nec aliquid horum in fidem I quemquam debere recipere. Quomodo autem quæ contra hæc veritas habet, asserenda ac defendenda sint, modulum operis hujus. excedit. Sed multum adjuvat cor fidele, nosse quid credendum non sit, etiamsi disputandi facultate id refutare non possit. Omnis itaque christianus catholicus ista non debet credere: sed non omnis qui ista non credit, consequenter debet se christianum catholicum jam putare vel dicere. Possunt enim et hæreses aliæ, quæ in hoc opere nostro commemoratæ non sunt, vel esse vel fieri, quarum aliquam quisquis tenuerit, christianus catholicus non erit. Quid ergo faciat hæreticum, deinceps requirendum est: ut, cum hoc Domino adjuvante vitamus, non solum ca quæ scimus, vcrum etiam quæ nescimus, sive quæ jam orta sunt, sive quæ adhuc oriri poterunt, hæretica venena vitemus. nujus autem sit jam voluminis finis, quod propterea- vobis, antequam totum hoc: opus perficerem, credidi esse mittendum, ut illud quicumque legeritis, ad id quod restat impleiklum, quod lam magnum esse ccmiiis, me orationibus adjuvetisf.