# De Immortalitate Animae 10.17

Augustine, De Immortalitate Animae, Chapter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/10.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/10.17

Nisi fortc vitam temperationem aliquam corporis, ut nonnulli opinati sunt, debemus credere. Quibus profecto nunquam hoc visum esset, si ca quoe vere sunt et incommutabilia permanent, eodem animo a corporum consuetudine alienato atque purgato videre valuissent. Quis enim bene se inspiciens, nun expertus est tanto se aliquid intellexisse sincerius, quanto removere atque subducere intentionem mentis a corporis sensibus potuit? Quod si temperatio corporis esset animus, non utique id posset accidere. Non enim ea res quae naturam propriam non haberet, neque substantia csset, sed in subjecto corpore tanquam color et forma inseparabilitcr inesset, ullo modo se ab eodem corpore ad intelligibilia percipienda conaretur avertere, et in quantum id posset, in tantum illa posset intueri, eaque visione melior et praestantior fleri. Nullo quippe modo forma vel co. lor, vel ipsa etiam corpOris temperatio, quæ certa commixtio est earum quatuor naturarum quibus idem corpus subsistit, avertere se ab eo potest, Ln quo subjecto est inseparabiliter. Ad haec, ea quæ intelligit animus cum se avertit a corpore, non sunt prorecto corporea; et tamen sunt, maximeque sunt, nam eodcm modo semper sese habent. Nam nihil absurdius dici potest quam ea esse quæ oculis videmus, ea non esse qiuc intelligentia cernimus; cum dubitare dementis sit, intelligentiam incomparabiliter oculis anteferri. Ilxc autem quae intelliguntur eodem modo sese habentia, com ea intuetur animus, satis ostendit se illis esse conjunctum, miro quodam eodemque incorporali modo, scilicet non localiter. Namque aut in illo sunt, aut ipse in illis. Et utrumlibet horum sit, aut in subjecto alterum in altero est, aut utrumque substantia est. Sed si illud primum eSI, non est in subjecto corpore animus, Ht color et forma: quia vel ipse substantia est, vel alteri substantiae quae corpus non est, in subjecto inest. Si autem hoc secundum verum est, non est in subjecto eorpore tanquam color animus, quia substantia est. Temperatio autem corporis in subjecto corpore est tanquam colar: non est ergo temperatio corporis animus, sed vita est animus: et se nulla res deserit; et id moritur quod vita deserit: non igitur animus mori potest.

---

Augustine, De Immortalitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa048/stoa0040.stoa048.opp-lat1.xml.
