# De Immortalitate Animae 11.18

Augustine, De Immortalitate Animae, Chapter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/11.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/11.18

Rursus igitur si quid metuendum est, id est metuendum ne deficiendo animus intereat, id est dum ipsa existendi specie privatur. De qua re quanquam satis esse dictum arbitrer, et quam hoe fleri non possit certa ratione monstratum sit; tamen etiam boc attendendum est, non esse aliam causam hujus formidinis, nisi quia fatendum est in defectu quodam esse animum stultum, et in essentia certiore atque pleniore sapientem. Sed si, quod nemini dubium est, tunc est animus sapientissimus, cum veritatem, qum semper eodem modo est, intuetur, eique immobilis inhæret divino amore conjunctus; et illa omnia quæ quoquo modo sunt ab ea essentia sunt, quae summe maximeque est1: aut ab illa est animus in quantum est, aut per seipsum est. Sed si per seipsum est, quo. niam ipse sibi causa existendi est, et nunquam se deserit; nunquam interit, ut supra etiam disputavimus. Si vero ex illa, diligenter opus est quaerere quæ res ei possit esse contraria, quae animo auferat animum esse quod illa præbet. Quid est igitur? An forte falsitas, quia illa veritas? Sed manifestum est, atque in. promptu situm, quantum nocere animo falsitas possit. Num enim amplius potest quam fallere? at nisi qni virit, fallitur nemo. Non igitur falsitas interimere animum potest. Quod si hæc non potest quæ contraria veritati est, auferre animo animum esse, quod ei veritas dedit (ita enim est invictissima veritas); quid aliud invenietur, quod auferat animo id quod est animus? Nibil profecto: nam nibil est contrario valentius ad id auferendum, quod fit ab ejus contrario.

---

Augustine, De Immortalitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa048/stoa0040.stoa048.opp-lat1.xml.
