# De Immortalitate Animae 14.23

Augustine, De Immortalitate Animae, Chapter 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/14.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/14.23

Si igitur nec propria voluntate, nec alio cogente id animus patitur; unde id pati potest? An quia invitos nos plerumque opprimit somnus, metuendum est ne quo tali defectu animus convertatur in corpus' Quasi vero quoniam somno membra nostra marce. scunt, idcirco animus fiat ulla ex parte debilior. Sensibilia tantum non sentit, quia quidquid illud est quod somnum facit, e corpore est atquc in corpore opera. tur, Corporeos enim scIsSUS sopit et claudit quodammodo, ita sane ut tali commutationi corporis cedar anima cum voluptate; quia secundum naturam cst talis commutatio quæ reficit corpus a laboribus: non tamen hæc adimit animo vel sentiendi vim vel iute!ligendi. Nam et imagines sensibilium præsto habet, tanta expressione similitudinis, ut eo ipso tempore discerni nequeant ab his rebus quarum imagines sunt; et si quid intelligit, æque dormicnti ac vigilanti verum esi. Nam verbi gratia si per somnium disputarit sibi visus fucrit, verasque rationes secutus in disputando didicerit aliquid; etiam expergefacto eædem incommutabiles manent, quamvis falsa repcriantur cætera, veluti locus ubi disputatio, ct persona cum qua disputatio fuisse visa erat, et verba ipsa, quod ad sonum attinet, quibus disputari videbatur, et alia hujuscemodi; quæ etiam cum ipsis sensibus sentiuntur agunturque a vigilantibus, praetereunt tamen, nee ulla ex parte sempiternam præsentiam verarum rationum assequuntur. Ex quo colligitur, tali commutationc corporis, qualis somnus est, usum ejusdem corporis animac, non vitam I propriam, posse minui.

---

Augustine, De Immortalitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa048/stoa0040.stoa048.opp-lat1.xml.
