# De Immortalitate Animae 15.24

Augustine, De Immortalitate Animae, Chapter 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/15.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/15.24

Postremo si quamvis locum occupanti corpori anima tamen non localiter jungitur, summis illis æternisque rationibus, quæ incommutabiliter manent, nec utique loco continentur, prior afficitur anima quam corpus; nec prior tantum, sed etiam magis. Tanto enim piior, quanto propinquior; et eadem causa tanto etiam magis, quanto eLiam corpore melior. Nec ista propinquitas loco, sed naturae ordine dicta sit. Hoc antem ordine intelligitur a summa essentia speciem corpori per animam tribui, qua est inquantumcumqucest. Per animam ergo corpus subsistit, et eo ipso est quo animatur, sive universalitcr, ut mundus; sive particulariter, ut unumquodque animal intra mundum. Quapropter consequens crat ut anima per animam corpus fieret, nec omnino aliter posset. Quod quia non fit, manente quippe anima in eo quo anima est, corpus per illam subsistit, dantem speciem, non adimentem; commutari in corpus anima non potest. Si cnim non tradit speciem quam sumit a summo bono, non per illam lit corpus: et si non per illam fit, aut non tit omnino, aut tam propinque specicm sumit quam anima: sed et fit corpus, et si tam propinque sumeret speciem, id esset quod anima: nam hoc interest; eoque anima melior, quo sumit propinquius. Tam propinque autem cLiam corpus sumeret, si non per animam sumeret. Etenim nullo interposito tam propinque utique sumeret. Nec invenitur aliquid quod sit inter summam vitam, qua; sapientia et veritas est incouimutabilis, et id quod ultimum vivificatur, id est corpus, nisi vivificans anima. Quod si tradit speciem anima corpori, ut sit corpus in quantum est, non utique speciem tradendo adimit. Adimit autem in corpus animam transmutando. Non igitur anima sive per seipsam corpus fit, quia non nisi anima manente corpus per eam fit; aive per aliam, quia non nisi traditionc speciei fit corpus per auimam, et ademptione speciei anima in corpus converteretur, si converteretur.

---

Augustine, De Immortalitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa048/stoa0040.stoa048.opp-lat1.xml.
