Latin
Chapter 2
Augustine, De Immortalitate Animae 2
Unproofread scanNot analysed yet
i. Ratio profecto aut animus est, aut in animo. Melior autem ratio nostra, quam corpus nostrum: et corpus nostrum nonnulla substantia est, ot melius est esse substantiam, quam niliil: non est igitur ratio nihil. Rursum, quæcumque harmonia corporis est, in subjecto corpore sit necesse est inseparabiliter, nec aliud quidquam in illa harmonia esse credatur, quod non æque necessario sit in subjecto illo corpore, in quo et ipsa harmonia non minus inseparabiliter. Mu- Labile est autem corpus humanum, et immutabilis ratio. Mutabile est enim omne quod semper eodem modo non est. Et semper eodem modo est, Duo et quatuor, sex Item semper eodem modo cst quod est, quod quatuor habent duo et duo; hoc autem non habent duo: duo igitur quatuor non sunt. Est autem ista ratio immutabilis: igitur ratio est. Nullo modo autem potest, mutato subjecto, id quod in eo est inseparabiliter non mutari. Non est igitur harmonia corporis animus Nee mors potest accidere immutabilibus rebus. Semper ergo animus vivit, sive ipse ratio sit, sive in eo ratio inseparabiliter.