# De Immortalitate Animae 22

Augustine, De Immortalitate Animae, CAPUT XI:I. — Animus nec in corpus convertitur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/22

Postremoiste animus cogens aut animal est, aut caret corpore (I Retract., c. 5, n. 3). Sed si caretcorpore, in hoc mundo non cst. Et si ita est, summe bonus est, nec potest velle alteri tam turpem commutationem. Si autem animal est, aut animal est ctiam ille quem cogit, aut non est. Sed si non est, ad nihil cogi ab alio potest. Non enim habet potentiorem qui in summo est. Si autem in corpore est, ab eo rursus qui in corpore est per corpus cogitur, ad quodcumque cogitur. Quis autem dubitet nullo modo per corpus fieri tantam commutationem animo? Fieret enim si esset illo corpus potentius: quamvis quidquid illud est, ad quod per corpus cogitur, prorsus non per corpus, sed per cupiditates suas cogitur, de quibas salis dictum est. Quod autem rationali anima mclius est, oinnibus consentientibus, Deus est. Qui profecto consulit animæ, et idco non ab eo cogi anima potest, ut convertatur ill corpus.

---

Augustine, De Immortalitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa048/stoa0040.stoa048.opp-lat1.xml.
