# De Immortalitate Animae 3.3

Augustine, De Immortalitate Animae, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/3.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/3.3

Quaedam constantiæ virtus est, et omnis constantia immutabilis est, et omnis virtus potest aliquid agere, nec cum agit aliquid I, virtus non est. Omnis porro actio movetur, aut movet. Aut igitur non omne quod movetur, aut certe non omne quod movet, mutabile est. At omne quod ab alio movetur, nec movet ipsum, aliquid mortale est. Neque mortale quidquam immutabile. Quare de certo jani et sino ulla disjunctione concluditur, non omne quod movct mutari. Nullus autem motus sine substantia: et omnis substantia aut vivii, aut non vivit: atque omne quod non vivit, exanime est; nec est ulla exanimis actio. Illud igitur quod ita movet ut non mutclur, ncn potest esse nisi viva substantia. Hæc antem omnis per quoslibet gradus corpus movct. Non igitur omne quod corpus movet, mutabile est. Corpus autem non nisi secundam tempus movctur: ad hoc cnim pertinet tardius et celerius moveri: conficitur esse quiddam quod tempore moveat, nec tamen mutetur. Omne autem quod tempore movet corpus, tametsi ad unum finem tendat, tamen nec simul potest omnia facere, nec potest non plura facere: neque enim valet quavis ope agatur, ant perfecte unum esse, quod in partes secari potest, aut ullum est sine partibus corpus, aut sine morarum intervallo tempus, aut vero vel brevissima syllaba enuntietur, cujus non tunc finem audias, cum jam non audis initium. Porro quod sic agitur, ct exspectatione opus cst ut pcragi, et mcmoria ut comprehendi queat quantum potest. Et exspectatio futurarum rerum est, præteritarum vero memoria. At intentio ad agendum præsentis est temporis, per quod futurum in præteritum transit, nec coepti motus corporis exspectari finis potest sine ulla memoria. Quomodo enim exspectatur ut desinat, quod aut coepisse excidit, aut omnino motum esse? Rursus intentio peragendi quae præsens est, sine exspectatione finis qui futurus est, non potest esse: nec est quidquam quod aut nondum est, aut jam non est. Potest igitur in agendo quiddam esse, quod ad ea quæ nondum sont pertineat. Possant simul in agente plura esse, cum ea plura quæ aguntur simul esse non possint. Possunt ergo etiam in movente, cum in eo quod movetur non possint. At quaecumque in tempore simul esse non possunt, et tamen a futuro in præteritum transmittuntur, mutabilia sint necosse est.

---

Augustine, De Immortalitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa048/stoa0040.stoa048.opp-lat1.xml.
