# De Immortalitate Animae 4.5

Augustine, De Immortalitate Animae, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/4.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/4.5

Si enim manet aliquid immutabile in animo, quod sine vita esse non possit; animo etiam vita sempiterna maneat necesse est. Nam hoc prorsus ita se habet, ut si primum est, sit secundum. Est autem primum. Quis enim, ut alia omittam, aut rationcm numerorum mutabilem esse audeat dicere, aut artem quamlibet non ista ratione constare; aut artem non esse in artifice, etiam cum eam non exercet; aut ejus esse, nisi in animo; aut ubi vita non sit, esse posse; aut quod immutabile est, esse aliquando non posse; aut aliud esse artem, aliud rationem? Quamvis enim ars una multarum quasi quidam coetus rationum esse dicatur, tamen ars eliam una ratio dici verissime atque intelligi potest. Sed sive hoc, sive illud sit, non minus immutabilem artem esse conficitur: artem autem non solum esse in animo artificis, sed etiam nusquam esse nisi in animo manifestum est, idque inseparabiliter. Nam si ars ab animo separabitur; aut erit præterquam in animo, aut nusquam erit, aut de animo in animum continuo transibit. At ut sedes arti nulla sine vita est, ita nec vita cum ratione ulli nisi animae (a). Nusquam porro esse quod est, vel quod innnutabile est non esse aliquando non potest. Si vero ars de animo in animum transit, in illo mansura deserens istam; nemo artem docet nisi amittendo, aut euam Hon nisi docentis oblivione fit aliquis peritus, sive morte1. Quæ si absurdissima et falsissima sunt, sicuti sunt, immortalis est animus humanus.

---

Augustine, De Immortalitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa048/stoa0040.stoa048.opp-lat1.xml.
