# De Immortalitate Animae 5.8

Augustine, De Immortalitate Animae, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/5.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/5.8

Hæ omnes mutationes, si non necessario argumento sunt mori animam., nihil quidem metuendæ sunt per se ipsae separatim: sed ne rationi nostrae adversentur, qua dictum est, mutato subjecto omne quod in subjecto est necessario mutari, videndum est. Sed non adversantur. Nam illud secundum hanc mutationem subjecti dicitur, per quam omnino mutare cogitur nomen. Nam si ex albo cera nigrum colorem ducat alicunde, non minus cera est; et si ex quadrata rotundam formam sumat, ct ex molli durescat, frigescatque ex calida: at ista in subjecto sunt, et cera subjectum. Manet autem cera non magis minusve cera, cum illa mutentur. Potest igitur aliqua mutatio f.eri corum quæ in subjecto sunt, cum ipsum tamcn juxta id quod boc est ac dicitur, non mutetur. At si eorum quoe in subjecto sunt, tanta commutatio fieret, ut illud quod subesse dicebatur, dici jam omniuo non posset; veluti cum calore ignis cera in auras discedit, eamque mutationcm patitur ut recte intelligatur mutatum esse subjectum, quod cera crat, et cera jam non est: nullo modo aliqua ratione quidquam eorum, quoe in illo subjecto ideo erant quia hoc erat, remanere putaretur.

---

Augustine, De Immortalitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa048/stoa0040.stoa048.opp-lat1.xml.
