# De Immortalitate Animae 8.13

Augustine, De Immortalitate Animae, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/8.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/8.13

Quod si non id quod est in mole corporis, sed id quod in specie facit corpus esse, quæ seutentia invictiore ratione approbatur: tanto enim magis est corpus, quanto speciosius cst atque pulchrius; tantoque minus est, quanto foedius ac deformius; quæ defectio non præcisione molis, de qua jam satis actum est, sed speciei privatione contingit: quærendum de bac re diligenter ac discuticndum est, ne quis affirmet animum tali defectu interire; ut quoniam specie aliqua sua privatur dum stultus est, credatur in tantum augeri posse hanc privationem, ut omni modo specie spoliet animum, et ca labe ad nihilum redigat cogatque interire. Quamobrem si potuerimus impetrare ut ostendatur, ne corpori quidcm hoc posse accidere, ut etiam ea specie privetur qua corpus est; jure fortasse obtinebimus multo minus auferri posse animo quo animus est. Siquidem nemo se beue inspexit, qui non omni corpori qualemlibet animum praeponendum esse fateatur.

---

Augustine, De Immortalitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa048/stoa0040.stoa048.opp-lat1.xml.
