Latin
Chapter 8
Augustine, De Immortalitate Animae 8.14
Unproofread scanNot analysed yet
Sit igitur nostrae ratiOcinationis exordium, quod nulla res se facit aut gignit, alioquin erat antequam esset: quod si falsum est, illud est verum. Item quod 'factum ortumve non est, et tamen est, sempiternum sit necesse est. Quam naturam etexcellentiam quisquis ulli corpori dat, crrat vehementer quidem. Sed quid pugnamus? multo enim magis eam dare animo cogimur. Ita si corpus ullum est sempiternum, nullus animus non sempiternus est. Quoniam quilibet animus cuilibet corpori praeferendus est, et omnia sempiterna non sempiternis. At si quod vere dicitur, factum est corpus; aliquo faciente factum est, nec eo inferiore. Neque enim esset potens ad dandam ei quod faceret, quidquid illud est quod est, id quod faciebat. Sed ne pari quidem: oportet euim facientem melius aliquid habere ad faciendum, quam est id quod faciL Nam de gignente non absurde dicitur, hoc eum esse, quod est illud quod ab eo gignitur. Universum igitur corpus ab aliqua vi et natura potentiore atque meliore factum est, non utique corporea. Nam si corpus a corpore factum est, non potuit universum fieri. Verissimum est enim quod in exordio ratiocinationis hujus posuimus, nullam rem a se posse fieri. Hæc autem vis et natura incorporea effectrix corporis universi præsente potentia tenet universum. Non euim fecit, atque discessit effectumque deseruit. Ea quippe substantia quae corpus non est, neque, ut ita dicam, localiter movetur, ut ab ea substantia quae locum obtinet, separari queat; et illa effectoria vis vacare non potest, qum id quod ab ea factum est, tueatur, et specie carere non sinat, qua est in quantumcumque est. Quod enim per se non est, si destituatur ab eo per quod est, profecto non erit: et non possumus dicere id accepisse corpus cum factum est, ut seipso jam contentum esse posset, etiamsi a conditore desereretur.