Latin
Chapter 9
Augustine, De Immortalitate Animae 9
Unproofread scanNot analysed yet
f6. Quod si quisquam non eum interitum dicit formidandum animo, quo efficitur ut nihil sit quod aliquid fuit, sed eum quo dicimus ea mortua quae vita carent; attendat quod nulla res seipsa caret. Est autem animus vita quædam: unde omne quod animalum est, vivere; omne autem inanime quod animari potest, mortuum, id est vita privatum intelligitur. Non ergo potest animus mori. Nam si carere poterit vita, non animus sed animatum aliquid est. Quod si absurdum est, multo minus hoc genus interitas timendum est animo, quod viue certe non est timendum. Nam prorsus si tunc moritur animus, cum eum deserit vita illa; ipsa vita quæ hunc descrit multo melius intelligitur animus, ut jam non sit animus quidquid a vita deseritur, sed ea ipsa vita quae deserit. Quidquid enim. vita desertum mortuum dicitur, id ab anima desertum intelligitur: hoec autem vita, quæ deserit ea quæ moriuntur, quia ipsa es: animus, et seipsam non deserit; non morilur animus.