# De Libero Arbitrio 1.10.20

Augustine, De Libero Arbitrio, Book 1, Chapter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.10.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.10.20

Sed alia contexamus. Jam enim et reguum mendis human:e humanam esse sapicnliam, et eam posse etiam non regnare, compertum est. A. Putasne ista mente, cui regnum in libidines æterna lege concessum esse cognoscimus, potentiorem esse libidinem? ego enim nullo pacto puto. Neque enim esset ordinatissimum ut impotentiora potentioribus imperarent. Quare necesse arbitror csse ut plus possit mens quam cupiditas, eo ipso quo cupiditati recte justeque dominatur. E. Ego quoque ita sentio. A. Quid? virtutem omnem num dubitamus omni vitio sic anteponere, ut virtus quanto melior atque sublimior, tanto firmior invictiorque sit? E. Quis dubitaverit? A. Nullus igitur vitiosus animus virtute armatam animum superat. E. Verissimum est. A. Jam roriore omni qualemlibet animum meliorem potentioremque esse, non tc arbitror negaturum. E. Nemo id negat, qui (quod facile est) videt aut substantiam viventem non viventi, aut eam quae vitam dat ei qua accipit, esse præferendam. A. Multo minus igitur curpus, qualecumqUe id sit, aniu:um virtute præditum vincit. E. Evidentissimum est. A. Quid? animus jusius, mensque jus proprium imperiumque custodiens, nam potest aliam mentem pari æquitate ac virtute I regnantem, ex arce dejicere, atque libidini subjugare? I:. Nullo modo; non solum propter eamdem in utraque excellentiam, sed etiam quod a justitia prior decidet, fletque vitiosa mens, quae aliam facere conabitur, eoque ipso erit infirmior. ii. A. Bene intelligis; quare illud restat ut respondeas, si potes, utrum tibi videatur rationali et sapienti mente quidquam esse præstantius. E. Nihil praeter Deum arbitror. A. Et mea ista sententia est. Sed quoniam res ardua est, neque nunc opportune quæritnr, ut ad intelligentiam veniat, quanquam robustissima teneatur lide, integra nobis sit bujus qua:stionis, diligens ct cauta tractatio.

---

Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml.
