Latin
Book 1, Chapter 10
Augustine, De Libero Arbitrio 1.10.51
Unproofread scanNot analysed yet
Sed videamus jam quomodo haec ad propositam illam quæstionem de duabus legibus referantur. a. Fiat: sed dic mihi prius, utrum qui recte vivere diligit, coque ita delectatur, ut non solum ei rectum sil, sed ctiam dulce atque jucundum, amet hanc legem, habeatque charissimam, qua videt tributant esse bonæ voluntati beatam vitam, malæ miseram? E. Amat omnino ac vehementer: nam istam ipsam sequens ita _visit. A. Quid? cum hancamat, mutabile aliquid amat ac temporale, an stabile ac sempiternum? E. Æternum sane atque incommutabile. A. Quid illi qui in mala voluntate perseverantes, nihilominus beati esse cupiunt? possuntne amare istam legem, qua talibus hominibus miseria merito rependitur? E. Nullo modi, arbitror. A. Nihilne amant aliud? E. Imo plurima; ea scilicct in quibus adipiscendis vel retinendis mala voluntas illa persistit. A. Opinor te dicere divitias, honores, voluptates, et pulchritudinem corporis, cæteraque omnia quæ possunt ct volentes non adipisci, et amittere inviti. E. Ista ipsa suut. A. Num hæc æterna. esse censes, cum temporis volubilitati vidcas obnoxia? E. Quis hoc vel dementissimus senserit? A. Cum igitur manifestum sit alios esse homines amatores rerum æternarum, alios temporalium, cumque duas leges csse convenerit, unam æternam, aliam temporalem; si quid xquilalis sapis, quos istorum judicas æternæ legi, quos temporali esse subdendos? E. Puto in promptu esse quod quæris: nam beatos illos oh amorem ipsorum æternorum sub æterna lege agere existimo; miseris vero temporalis imponitur. A. Recte judicas, dummodo illud inconcussum teneas, quod apertissime jam ratio demonstravit, cos qui temporali legi serviunt, non esse possc ab æterna liueros; unde omnia quæ justa sunt, justeque variantur, exprimi diximus: eus vero qui legi æternæ per bonam voluntatem hærent, temporalis legis non indigcre, satis, III apparct, intelligis. E. Tcneo quod dicis.