Latin
Book 1, Chapter 12
Augustine, De Libero Arbitrio 1.12.24
Unproofread scanNot analysed yet
Verum illud quod me maxime movct, cur lau, juscemodi acerbissimas poenas patiamur nos, qui certu stulti sumus, nec sapientes unquam fuimus, ut merito hæc dicamur perpeti propter desertam virtutis arcem, et electam sub libidine servitutem, quin apcrias disputando, si vales, nullo modo libi differendum esso concesserim. A. Ita istuc dicis, quasi liquido compertum habeas nunquam nos fuisse sapicnLes: attendis enim tempus ex quo in hanc vitam nat! sumus. Sed cum sapientia in animo sit, utrumn anlc consortium hujus corporis alia quadam vita vixerit animus, et an aliquando sapienter vixerit, magna quæstio est, magnum secretum, et suo considerandum loco: ncque ideo tamen hoc quod nunc habemus in. manibus iulpcditur, quominus aperiatur ut potest, i5. Mam quæro abs te, sitne aliqua nubis voluntas. E Nescio. A. Visne hoc scire? E. Et hoc nescio. A. Nihil ergo dcinceps me interroges. E. Quare? A. Quia roganti tibi respondere non debeo, nisi volenti scire quod rogas. Deinde nisi velis ad sapientiam pervenire, sermo tecum de hnjusmodi rebus non est habendus. Postremo meus amicus esse non poteris, nisi vclis ut bene sit mihi. Jam vero de te tu ipse videris, utrum tibi voluntas nulla sit beata vitæ tusc. E. Fateor, negari non potest habere nos voluntatem: perge jam, videamus quid hinc conficias. A. Faciam: sed die etiam prius, utrum et bonam voluntatem te habere sentias. J? . Quid est bona voluntas? A. Voluntas qua appetimus recte honesteque vivere, et ad summam sapiendam pervenire. Modo tu vide uirum rectam honestamque non appetas vitam, aut esse; snpicns nun vehementer velis, aut certe negare audeas, cum hæc volumus, nos habere voluntatem bonam. E. Nihil horum nego, et propterea me non solum voluntatem, sed etiam bonam voluntatem jam habere confiteor. A. Quanti pendis, oro te. hanc voluntatem? Numquiduam ei ulli ex parte divitias, aut honores, aut voluptates corporis, aut hæc simul omnia conferenda arbitraris? E. Averterit Deus istam sceleratam dementiam. A. Parumne ergo gaudendum est habere nos quiddam in animo, hanc ipsam dico bonam voluntatem, in cujus comparatione abjectissima sint ca quæ commemora timus, pro quibus adipiscendis multitudinem videmus hominum nullos laborcs, nulla pericula recusare? E. l. audendum vero, ac plurimum. A. Quid? hoc gaudio qui non fruuntur, parvo damno cos affectos putas tanti boni? E. Imo maximo.