# De Libero Arbitrio 1.2.5

Augustine, De Libero Arbitrio, Book 1, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.2.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.2.5

i. E. Agc jam, quoniam satis cogis ut fatcar non nos discere niale facere, dic mihi unde malc facia. mus. A. Eam quæstionem movcs, quæ me admodum adolescentem vehementer exercuit, et fatigatum in hæreticos impulit, atque dejecit. Quo casu ita sum afflictus, et tantis obrutus acervis inanium fabularum, ut nisi mihi amor inveniendi veri opem divinam impetravisset, emergere inde, atque in Ipsam primam quærendi libertatem respirare non possem. Et quoniam mecum sedulo actum cst, ut ista quæstione libcrarcr, co tecum agam ordine quem secutus evasi. Adrit enim Deus, et nos intelligere quod credidimus, faciet. Præscriptum cnim per prophetam gradum, qui ait, Nisi credideritis, non intelligelis (Isai. VII,9, sec. LXX),tenere nos,bene nobis conscii sumus. Credimus autem ex uno Deo omnia csse qua sunt; et tamen Den esse peccatorum auctorem Dcum. Movetautem ac!mum, si peccata ex iis animabus sunt quas Deus creavit, ilhc au!cm animae ex Deo, quomodo non parvo intervallo peccata referantur in Deum. E. Id nunc plane abs te dictum cst, quod me cogitantem satis excruciat, et quod ad istam inquisitionem cocgil ct traxit. A. Virili animo esto, ct credo quod credis: nihil enim croditur melius, etiamsi causa latcat cur ita sit. Oplimc namque de Deo existimare verissimum rat pietatis exordium; nee quisquam de illo optime existimat, qui non cum omnipotentem, atque ex nulla particula commutabilem credit; bonorum ctiam omnium creatorem, quibus est ipse præstantior; rectorem quoque justissimum comm omnium quæ creavit; nec ulla adjutum esse natura in creando, quasi qui non sibi sufficeret. Ex quo fit ut de nihilo creaverit omnia; de se autem non creaverit, sed gcnuerit quod sibi par esset, quem Filium Dei unicum dicimus, quem cum planius enuntiare conamur, Dei Virtutem ct Dei Sapientiam nominamus, per quam fecit omnia, quæ de nihilo facta sunt. Quibus constitutis, ad inlelligentiam ejus rei quam requiris, opitulante Deo, nitamur hoc modo.

---

Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml.
