Latin
Book 1, CAr UT XIII. — Voluntate ritam beatam, voluntate miseram degimus
Augustine, De Libero Arbitrio 1.29
Unproofread scanNot analysed yet
A. Vide etiam aliud: nam credo te memoria icnerc quam dixerimus esse bonam voluntatem: opinor enim, ca dicta est qua recte atquc honeste vivere appetimus. E. Ita memini. A. Hanc igitur voluntatem, si bona itidem voluntate diligamus atquc amplectamur, rebusque omnibus quas retinere non quia voiumus possumus, anteponamus; consequentcr illæ virtutes, ut ratio docuit, animum nostrum incolent, quas habcre idipsum est recte honesteque vivere. Ex quo conficitur ut quisquis recte honesteque vult vivere, si iit se velle præ fugacibus honis,citt, assequamur tantam rem tanta facilitate, ut nihil aliud ci quam ipsum vellc sit hahere quod voluit (a). E. Vere tibi dico, vix me contineo quin exclamem lætitia, repente mihi oborto tam magno, et lam in facili constituto hono. A. Atqui hoc ipsum gaudium, quod hujus boni adeptione gignitur, rum tranquille et quiete atque constanter erigit animum, beata vita dicitur: nisi tu putas aliud esse beate vivere, quam veris bonis certisque pandere. E. lla sentio.