Latin
Book 1, Chapter 4
Augustine, De Libero Arbitrio 1.4.10
Unproofread scanNot analysed yet
A. Rursus me ad auctoritatem revocas: sed meminisse te oportet id nunc a nobis esse susceptum, ut intelligamus quod credimus; legibus autcm credimus: tentandum itaque est, si quo modo possumus id ipsum intelligere, utrum jex quae punit hoc factum, non perperam puniat. E. Nullo modo perperam punit, quandoquidem punit eum qui volens et sciens dominum necat, quod nullus istorum. A. Ecquid, recordaris te paulo ante dixisse, in omni facto malo libidinem dominari, et eo ipso malum esse? E. Recordor sane. A. Quid? illud nonne idem tu. concessisti, eum qui cupit sine metu vivere, non habere malara cupiditatem? E. Et hoc recordor. A. Cum ergo ista cupiditate a servo dominus interimitur, non illa culpabili cupiditate interimitur. Quamobrem cur sit hoc facinus malum, nondum comperimus. Convenit cnim inter nos omnia malefacta non ob aliud mab esse, nisi quod libidine, id est improbanda cupiditate, fiuut. E. Jam mihi videtur injuria istedamnari: quod quidem non auderem dicere, si aliud haberem quod dicerem. A. Itane prius tibi persuasisti tantum scelus impunitum esse oportere, quam sideraros utrum ille servus propter satiandas libidines suas metu domini carere cupiverit? Cupcre namque sine metu vivere, non tantum bonorum, sed eliam malorum omnium est: verum hoc interest, quod id boni appetunt avertendo amorcm ab iit rebus, quas sine amittendi periculo ncqueunt haberi; mali autem ut his frucndis cum securitate incubent, removere impedimenta conantur, et propterca facinorosam scelera. tamque vitam, quæ mors mclius vocatur, gerunt. E. Resipisco, et admodum gaudeo jam Ine plane cognovisse quid sit etiam illa culpabilis cupiditas, quæ libido nominatur. Quam esse jam apparet carum rerum amorem, quas potest quisque invitus amittere.