# De Libero Arbitrio 1.5.12.22-41

Augustine, De Libero Arbitrio, 1.5.12.22 to 1.5.12.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.5.12.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.5.12.22

quia bona lex et a non bono ferri potest. Non 'enim si quis, verbi causa, tyrannicam potestatem nactus, ab aliquo cui hoc conducit, pretium accipiat, at statuat nulli licere vcl ad conjugium feminam rapicre, propterea mala lex erit, quia ille iujustus atque corruptus hanc tulit. Potest ergo illi lcgi quæ tuendorum civium causa vim hostilcm cadem vi repelli jubet, sinc libidine obtemperari: ct de omnibus ministris, qui jure atque ordine potestatibus quibusque subjecti sunt, id dici potest. Sed illi homines lege inculpata, quomodolm ulpati queant esse, uon video: non enim lex. cos cogi: occidcre, sed relinquit in potestate. Liberum eis itaque est nominem necare pro iis rcbus quas inviti possunt amittere, ct ob hoc amare non debent. De vita enim fortasse cuipiam sit dubium, utrum animæ nullo paCto a uferatur, dum hocicorpus interimitur: sed si anferri potest, contemnenila est; si i.on potest, nihil metuendum. De pudicitia vcro quis dubitaverit, quin ea sit in ipso animo coAstituta, quandoquidem virtus est? unde a violento stupratore eripi nee ipsa potest. Quidquid igitur erepturus erat ille qui occiditur, id totum in potestate nostra non est: quare quemadmodum nostrum appellandum sit, nou intelligo. Quapropter lcgem quidem non reprehendo, quæ tales permittit interfici; sed quo pacto istos defendam qui interficiunt, non invenio. i3. A. Multo minus I ego invenire possum, cur hominibus defensionem quæras, quos reos nulla lex tenet. E. Nulla fortasse, sed carum lcgum quæ apparent, ct ab hominibus leguntur: nam nescio utrum non aliqua vehementiore ac secretissima lege teneantur, si nihil rerum est quod non administret divina providentia. Quomodo enim apud cam sunt isti peccato liberi, qui pro iis rebus quas contemni oportet, hnmana cæde polluti sunt? Videtur ergo mihi et legem istam, quæ populo regendo scribitur, recte ista permittere, ct divinam providentiam vindicare.

---

Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml.
