# De Libero Arbitrio 1.50

Augustine, De Libero Arbitrio, Book 1, CAPUT XIV.—Cur ergo pauci evadant beati, cum omnes esse velint. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.50

A. Recte: sed censesne quemquam hominum uon omnibus modis velle atque optare vitam beatam? E. Quis dubitat omnem hominem velie? A. Cur igitur eam non adipiscuntur omnes? Dixeramus enim atque convenerat inter nos, voluntate illam mere i homines, voluntate etiam miseram, et sic mereri ilL accipiant: nanc vero existit nescio quæ repugnantia, ct nisi diligenter dispiciamus, perturbare nititur superiorem tam evigilatam firmamque rationem. Quomodo enim voluntate quisque miseram vitam patitur, cum omnino nemo velit misere vivere? Aut quomodo voluntate beatam vilam consequimur homo, cum lam multi miscri sint, ct beati onmes csse velint? An eo evenit, quod aliud est velle bcne aut male, aliud mereri aliquid per bonam vel malam voluntatem? Nam illi qui beati suut, quos etiam bonos esse oportet, non propie rea suuL beati, quia beate vivere voluerunt; nam hoc volunt etiam mali: sed quia lic'te; quod mali nolunt. Quainubrem nihil mirum est quod miseri homilies non adipiscuntur quod volunt, id cst, beatam vitam. Illud cnim cui comes est, et sine quo ea nemo dignus cst, nemoque assequitur, recte scilicet vivere, non itidem volunt. Hoc enim a terna lex illa, ad cujus considerationem redire jam tempus est, incommutahit! stabilitate firmavit, ut in voluntate meritum sit; in beatitate autem ct miseria pricmium atque supplicium (b). tuque cum dicimus voluntate homines esse miseros, non idco dicimus, quod miseri essc vcliut, sed quod in ea voluntate sunt, quam etiam cis iititis miseria sequitur necesse est. Quare nun repugnat superiori rationi, quod volunt omnes beati esse, nec possunt; non enim volunt omnes recte vivere, cui uni voluntati vita beata debetur: nisi quid habes adversus hæc dicere. E. Ego vero nibil.

---

Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml.
