Latin
Book 1, Chapter 7
Augustine, De Libero Arbitrio 1.7.17
Unproofread scanNot analysed yet
E. Non mihi est jam dubium; -perge quo intenderas: aliud enim esse vivere, aliud scire so vivcre, satis didici. A. Quid ergo libi horum duorum videtur esse præstantius? E. Quid puras, nisi scicntiarn vitæ? A. Meliorne tibi videtur vitæ scientia quant ipsa vita? an forte intelligis superiorem quamdam et sinceriorcm vitam esse scientiam, quam scire nemo potest, nisi qui intelligit? Intelligere autem quid est, nisi ipsa luce inentis illustrius perfectiusque vivere? Quare tu mihi, nisi fallor, non vitas aliud aliquid, sed cuidam vitæ meliorem vitam. præposuisti. E. Outime omnino et cognovisti et explicasti sententiam meam: ki tamen scientia maia esse nunquam potest. A. Nullo modo arbitror, nisi cum translato verbo scientiam pro experientia dicimus: experiri enim non semper bonum csl: sicut experiri supplicia: illa vero qu; e proprie ac puro scientia nominatur, qnia ratione atque intelligentia paratur, mala esse qui potest? I: . Teneo ct istam differentiam: persequere cætera.