# De Libero Arbitrio 1.9

Augustine, De Libero Arbitrio, Book 1, Chapter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.9

i9. A. Cum ergo ila homo constitutus atque ordinatus est, nonne tibi sapiens vidclur? E. Nescio alius quis mihi sapiens homo videri possit, si hic non videmur. A. Credo eliam te illud scire, plerosque homines stultos esse. E. Hoc quoque satis constat. A. At si stultus sapienti est contrarius, quoniam sapientem comperimus, quis etiam stultus sit, profecto jam intelligis. E. Cui nun apparcaL hunc esse, in quo ntens summam fotestatem non habel? A. Quid igitur dicendum, cum homo ita est affectus? deesse iili mentem; an, quamvis insit, eam carere dominatu? £, Hoc potius quod ultimum subjecisti '. A. Pervellem abs te audire, quibus documentis perceptum habeas, mentem inesse homini, quai suam non exserat principatum. E. Utinam tuas istas partes facere velles: n un non mibi facile est sustinere qnod ingeris. A. Illud saltem facile eSI libi recordari, quod paulo ante diximus, quemadmodum bestiæ mansuefactæ ab hominibus ac domitæ serviant: quod ab eis vicissim homines, ut demonstravit ratio, paterentur nisi aliquo excellerent. Id autem non inveniebamus in corpore: ita cum in animo esse appareret, quid aliud appellandum esset quam ratio, non comperimus; quam postea et mentem et spiritum vocari recordati sumus. Sed si aliud ratio, aliud mens, constat certe nonnisi mentem uti posse ratione. Ex quo illud conficitur, eum qui rationem habet, mente carere non posse. E. Probe ista reminiscor ac teneo. A. Quid? illud credisnc, domitores belluarum nisi sapientes esse non posse? Eos enim sapientes voco, quos veritas vocari jubet, id est, qui regno mentis omni libidinis subjugatione pacati sunt. E. Ridiculum est tales putaro istos, quos vulgo mansuctarios nuncupant, vcl eliam pastores aut bubulcos, aut aurigas, quibus omnibus domimum pecus subjectum videmus, et quorum industria indomitum subjici. A. En igitur habes documentum certissimum, quo manifestum fiat messe mentem homini sine dominatu. Ilis quippe inest; agunt enim talia, qu:c agi siric mente non possent: non tamen regnat2; nam stulti sunt, neque regnum mentis nisi sapientium esse, percognitnm est. E. Mirum est hoc jam fuissc a nobis in supcriuribus confeclum, et mihi quid responderem. uon potuisse in mentem venire.

---

Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml.
