Latin
Book 3, Chapter 10
Augustine, De Libero Arbitrio 10.30
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quo factum est ut illud Dei Verbum per quod facta sunt omnia, et quo fruitur omnis angelica beatitudo, usque ad miseriam nostram clementiam suam porrigerel, et Verbum caro fieret, ct habitaret in nobis (Joan. I, 3, 14). Sic enim posset panem Angelorum homo manducare, nondum Angelis adaequatus, si panis ipse Angelorum hominibus dignaretur aequari. Nec sic descendit ad nos, ut illos desereret; sed simul integer illis, inte cer nobis, illos intrinsecus pascens |er id quod Deus est, nos forinsecus adrnonens per id quod nos sumus, idoneos facit per fidem, quos per speciem pascat æqualiter. Quia enim rationalis creatura Verbo illo tanquam optimo cibo suo pascitur; humana autem anima rationalis est, quæ mortalibus vinculis peccati poena tenebatur, ad hoc diminutionis redacta, ut per conjecturas rerum visibilium ad intelligenda invisibilia nitcretur: cibus rationalis creaturæ ructus est visibilis, non commutatione na. turæ suar, sed habitu nostræ, at visibilia sectantes, ad se invisibilem revocaret. Sic eum anima, quem superbiens intus reliquerat, foris humilem invenit, imitalura ejus humilitatem visibilem, et ad invisibilem altitudinem reditura. 3i. Atque Verbum Dei unicus Dei Filius, diabolum quem semper sub legibus suis habuit et habebit, homine indutus etiam homini subjugavit: nihil ei extorquens violento dominatu, sed superans eam lege justitiæ; ut quoniam, femina decepta, et dejecto per feminam viro, omnem prolem primi hominis tanquam peccatricem legibus mortis, malitiosa quidem nocendi cupiditate, sed tamen jure æquissimo vindicabat, tam. diu potestas ejus valeret, donec interficeret justum, in quo nibil dignum morte posset ostendere, non solum quia sine crimine occisus est, sed etiam quia sine libidine natus: cui subjugaverat ille quos ceperat. ut quidquid inde nasceretur, tanquam suæ arboris fructus, prava quidcm habendi cupiditate, sed tameM non iniquo possidendi jure retincret. Justissime itaqne dimittere cogitur credentes in eum quem injustissime occidit, ut et quod temporaliter moriuntur, debitum exsolvant, et quod semper vivunt, in illo vivant, qui pro eis quod non debebat exsolvit. Quibus autem infidelitatis perseverantiam persuasisset, juste secum haberet in perpetua damnatione consortes. lia factum est ut neque diabolo per vim eriperetur homo, quem nec ipse vi, sed persuasione ceperat: ct qui juste plus humiliatus est, ut serviret cui ad malum consenserat, juste per eum cui ad bonum consensit liberaretur; quia minus iste in consentiendo, quam ille in male suadendo peccavcrat.