# De Libero Arbitrio 11.32

Augustine, De Libero Arbitrio, Book 3, Chapter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/11.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/11.32

Naturas igitur omnes Dens fecit, non solum in virtute atque justitia permansuras, sed etiam peccaturas; nou ut peccarent, sed ut essent ornature universum 2, sive peccare, sive non peccare voluissent. Si enim rebus deessent animæ qu;c ipsum fastigium ordinis in universa creatura sic obtinerent, ut si peccarc voluissent, infirmaretur et labefactaretur universitas, magnum quiddam deesset creaturæ: illud enim deesset, quo remoto stabilitas rerum atque connexio turbaretur. Tales sunt optimæ, et sanctæ, et sublimes creaturæ cælestium vel supercœlestium potestatum, quibus solus Deus imperat; universus autem mundus subjeclus est. Sine istarum officiis justis atque perfectis esse universitas non potest. Item, si deessent quæ sive peccarent, sive non peccarent, nibil universitatis ordini minueretur, etiam sic plurimum deesset. Animie sunt enim rationales, et illis superioribus officio quidem impares, sed natura pares: quibus adhuc inferiores sunt multi, ct tamen landabilcs a summo Dco constitutarum rum gradus.

---

Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml.
