Latin
Book 3, Chapter 11
Augustine, De Libero Arbitrio 11.34
Unproofread scanNot analysed yet
In corporibus autcm inferioribus atque mortalibus post peccatum anima ordinata, regit corpus suum, non omnimodo pro arbitrio, sed sicut leges universitatis binuut. Nee ideo tamen talis aaima iuferior est corpore cœlesti, cui corpori etiam corpora terrena subjecta sunt. Pannosa quippe vestis damnati servi multo est inferior veste hene meriti, et in lionore magno apud dominum constituti; sed ipse servus melior est qualibet veste pretiosa, quia homo est. Illa ergo inhæret Deo, et in coelesti corpore, angelica potestate, etiam terrestre corpus ornat et regit, sicut jubet ille cujus nutum intuetur ineffabiliter. Lta vero mortalibus membris onerata, vix hoc ipsum quo premitur, administrat intrinsecus, et tamen ornat quantum potest: caetera vero extrinsecus adjacentia, longe infirmiore operatione eltrinsecus afficit sicut potest.