Latin
Book 2, Chapter 11
Augustine, De Libero Arbitrio 11.51
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia dcdit numeros omnibus rebus etiam infimis, et in Hine rerum locatis; et corpora euim omnia quamvis in rebus extrema sint, habent numeros snus; sapcre nukm non dedit corporibus, neque animis omnibus, sed tantum rationalibus, tanquam in eni sibi sedem locaverit, de qua disponat omnia illa etiam infinia quibas numeros dedit itaque quoniam dc corporibus. facile judicamus, tanquam de rebus quæ infra nos ordinate sunt, quibus impressos numeras infra nos esse cernimus; et eos propterea vilius habemus. Sed cum cœperimus tanquam sursum versus recurrere, invenimus eos etiam nostras mentes transcendere, atque incommutabiles in ipsa manere veritate. Et quia sapcre pauci possunt, numerare autem etiam stultis concessum est, mirantur homines sapientiam, numerosque contemnunt. Docti autem et studiosi, quanto remotiores sunt a labe terrena, tanto magis et numerum ct sapientiam in ipsa veritate contuentur, et utrumque charum habent: et in ejus veritatis coniparatione non cis aurum et argentum, et cætera de quibus homines dimicant, sed ipsi etiam vilescunt sibi.