# De Libero Arbitrio 11.52

Augustine, De Libero Arbitrio, Book 2, Chapter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/11.52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/11.52

Nee mireris numeros ideo viluisse hominibus, et charam esse sapientiam, quia facilius possunt numerare quam sapere, cum videas charius illos habere aurum qnam lumen lucernae, cui comparaturi nurum ridetur. Sed honoratur amplius res longe inferior, quia lucernam sibi et mendicus accendit, aurum vero pauci habent: quanqnam sapientia absit ut in comparatio:ic numeri inveniatur inferior, cum eadem sit; sed oculum quo cerni possit, inquirit I. Sed quemadmodum in uno igne consubstantialis, ut iU dicam, sentitur fulgor et calor, nec separari ab invicem possunt; tamen ad ea calor pervenit, quæ prope admoventur, fulgor vero etiam longius latiusque dirfunditur: sic intelligentiæ potentia, qua inest sapientiæ, propinquiora fervescunt I, sicuti sunt animae rationales; ca vero quae remotiora sunt, sicuti corpora, non attingit calore sapiendi, sed perfundit lumine numerorum: quod libi fortassis obscurum est. Non enim ulla visibilis similitudo invisibili rei potest ad omnem convenientiam coaplari. Tantum illud ale tende, quod et quæstioni quam suscepimus satis est, et humilioribus etiam mentibus, quales nos sumus, sese manifestat, quia etsi clarum nobis essenon potest utram in sapientia, vel ex sapientia numerus, an ipsa sapientia ex numero, an in numero sit, aD utrumque nomen unius rei possit ostendi; illud certe manifestum est utrumque verum esse, et incommutabiliter verum.

---

Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml.
