# De Libero Arbitrio 12.53

Augustine, De Libero Arbitrio, Book 2, Chapter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/12.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/12.53

Quapropter nullo modo negavcris esse incommutabilem vcritatcm, hæc omnia quæ incomnutabi- I iter vera sunt continentem; qnam non possis dicere tuam vcl mcam, vel cujusquam bominis, sed otnnibus incommutabilia vera cernentibus, tanquam miris modis secretum et publicum lumen, pra sto esse ac se præbere communiter: omne autcm quod communiter omnibus ratiocinantibus atque intelligentibus præsto est, ad ullius eorum proprie naturam periinere quis dixerit? Meministi cnim, ut opinor, quid de sensibus corporis paulo ante tractatum sit; ea scilicet quæ oculornm vel aurium sensu communitcr tangimus, sicuti sunt colores et soni, quos ego et tu simul videmus, vel simul audimus, non pertinere ad oculorum nostrorum auriumve naturam, sed ad sentiendum nobis esse communia. Sic ergo etiam illa quæ ego et tu communiter propria quisque mente conspicimus, nequaquam dixeris ad mentis alicujus nostrum pertinere naturam. Duorum enim oculi quod simul vident, nec hujus nec illius oculos esse poteris dicere, sed aliquid tertium in quod utriusque conferatur aspectus. E. Aportissimum atque verissimum est.

---

Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml.
