Latin
Book 2, Chapter 12
Augustine, De Libero Arbitrio 12.54
Unproofread scanNot analysed yet
A. Hanc ergo veritatem, de qua jam diu loquimur, et in qua una tam multa conspicimus, excellentiorem pUtas esse quam mens nostra est, an æqualem mentibus nostris, an etiam inferiorem? Sed si esset inferior, non secundum illam, sed de illa judicaremus, sicut judicamus de corporibus, quia infra sunt, et dicimus ca plerumque non tantum iia esse vel non ita, sed ita vel non ita esse debere: sic et de animis nostris non solum ita esse animum novimus, sed plerumque etiam ita esse dcberc. Et de corporibus quidem sic judicamus, cum dicimus, Minus candidum est quam debuit; aul, minus quadrum, et multa similiter: de animis vero, Minus apius est quam debet; aut, minus lenis; aut minus vehemens, sicut nostrorum morum se ratio tulerit. Et judicamus hæc secundum illas interiores regulas vcritatis, quas communiter cernimus: de ipsis vero nullo medo quis judicat. Cum enim quis dixcril aeterna temporalibus esse potiora, aut septem et tria decem esse, nemo dicit ita esse debuisse, sed cantum ita esse cognoscens, non examinator corrigit, sed tantum lætatur inventor. Si autcm esset æqualis menibus nostris hæc veritas, mutabilis etiam ipsa esset. Mentes enim nostræ aliquando eam plus vident, aliquando minus, et ex hoc fatentur sc esse mutabiles: cum illa in sc manens nee proficiat cum plus a nobis vidctur lice deficiat cum minus, sed integra ct incorrupta, et conversos lætificet lumine, et aversos puniat cæcitate. Quid, quod etiam de ipsis mentibus nostris secundum illain judicamus, cum de illa nullo modo judicare possimus? Dicimus enim, Minus intelligit quam debet, aut tantum quantum debet intelligit. Tantum autcm mens debet iutelligcre, quantum propius admoveri atque inhærere potuerit incommutabili veritati. Quare si nec inferior, nec æqualis est, restat ut sil superior atque excellentior.