# De Libero Arbitrio 13.57

Augustine, De Libero Arbitrio, Book 3, Chapter 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/13.57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/13.57

Omnis natura quae minus bona fieri potest, bona esi; et omnis natura dum corrumpitur, minus bona fit. Aut enim non ei nocet corruptio, et non corrumpitur; aut si corrumpitur, nocet ei corruptio: et si nocet, minuit aliquid de bono ejus, et eam minus bonam facit. Nam si penitus eam privat omni bono, quidquid ejus remanebit, jam corrumpi non poterit; quia nullum erit bonum cujus ademptione possit noccre corruptio: cui autem non potest nocere corruptio, non corrumpitur. Porro natura quæ non corrumpitur, incorruptibilis ost: erit ergo natura, quod absurdissimum est dicere, corruptione facta incorruptibitis. Quapropter quod verissime dicitur, omnis natura in quantum natura est, bona est: quia si incorruptibilis est, melior est quam corruptibilis; si autem corruptibilis est, quoniam dum corrumpitur minus bona lit, sine dubitatione bona est. Omnis autem natura aut corruptibilis cst, aut incorruptibilis, Omnis ergo natura bona est: naturam voco quae ct substantia dici solet. Omnis igitur substantia aut Deus, aut ex Deo; quia omne bonum aut Deus, aut ex Deo. Quibus constitutis atque firmatis tanquam in capite ratiocinationis nostræ, attende quid dicam. Omnis natura rationalis, cum libero voluntatis arbitrio condita, si manet jn fruendo summo atque. incommutabili bono, procul dubio laudanda est; et omnis quæ tendit ut maneat, etiam ipsa laudanda est: omnis airtem quae non in eo manet, et non vult agcre ut mar neat, in quantum ibi non est,et in quantum wmid agit ut ibi sit, vituperanda est. Si ergo laudatur rationalis natura quæ est facta, nemo dubitat laudandum esse qui fecit; et si vituperatur, nemo dubitat ejus Condi: torem in ipsa ejus vituperatione laudari. Cum enim propterea vituperamus hanc, quoniam summo et incommutabili bono, id est Crcatore suo fmi non vult, illum sine ulla dubitatione laudamus. Quantum ergo bonum, et quam vel ineffrabiliter linguis omnibus, vel ineffabiliter cogitationibus omnibus pradicandus et honorandus est creator omnium Deus, sine cujus laude nec laudari possumus, nee vituperari! No.. enim vituperari possumus quia in co non manemus, nisi quia magnum ct summum et primum. nostrum bonum est manere in illo: unde autem boc, nisi quia ille ineffabile bonum est? Quid ergo inveniri potest in nostris peccatis unde ille vituperetur, quando vitu peratio peccatorum nostrorum nulla est, nisi ille laudetur?

---

Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml.
