# De Libero Arbitrio 14.38.1-20

Augustine, De Libero Arbitrio, 14.38.1 to 14.38.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/14.38.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/14.38.1

Nemo autem securus est in iis bonis qux potest invitus amittere. Veritatem autem atque sapientiam nemo amittit invitus: non euim locis separari ab ea quisquam potest; sed ea quæ dicitur a veritate atque sapieutia separatio, perversa voluntas est, qua inferiora diliguntur. Nemo autem vult aliquid nolens. Habemus igitur qua fruamur omnes æqualiter atque communiter: null.c sunt angustiæ, nullus in ea defectus. Omnes amatores suos nullo modo sibi invidos recipit, et omnibus communis est, et singulis casta est. Ncmo alicui dicit: Recede, ut etiam ego accedani; remove manus, ut etiam ego amplectar. Omnes inhærent, idipsum omnes tangunt'. Cibus ejus nulla ex parte discerpitur; nihil de ipsa bibis quod ego non possim. Non enim abejus communione in privatum tuum mutas aliquid; sed quod tu de illa capis, et mihi manet integrum. Quod te inspirat non exspecto ut reddatur abs te, et sic ego inspirer ex eo: non enim aliquid ejus aliquando fit cujusquam unius aut quorumdam proprium, sed simul omnibus tota est communis. Minus ergo ca quæ tangimus, vel quæ gustamus, vel quæ olfacimus, huic sunt veritati similia, sed magis ca quae audimus et cernimus: quia et omne verbum a quibus auditur, totum auditur ab omnibus, et simul a singulis totum; et species omnis quoe oculis adjacet, quanta videtur ab uno, tanta et ab alio simul. Sed multum longo intervallo sunt ista similia: nec tota enim simul sonat quælibet vox, quia per tempora tenditur et producitur, et alind rjus prius sonat, aliud posterius; et species omnis visibilis tanquam intumescit pcr locos, nec ubique tota est. Et certe omnia hæc aufiruntur invito, et quominus eis frui possimus, quibusdam impedimur angustiis. Nam et si posset esse cujusquam suavis cantus sempiternus, et studiosi ejus certatim ad eum aodicndum venirent, coarctarent sese, atque pugnarent de locis, quanto plures essent, at cantanti esset quisque propinquior, et in audiendo nihil tenerent manere sccum, sed omnibus vocibus fugientibus tangerentur.

---

Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml.
