Latin
Book 3, Chapter 14
Augustine, De Libero Arbitrio 14.39
Unproofread scanNot analysed yet
Videndum est ctiam illud. utrum vere dicatur aliquam naturam naturæ alterius vitio corrumpi, nullo adjuncto vitio suo. Si enim natura quae accedit cum vitio suo ad aliam corrumpendam, non in ea corruptibile aliquid invenit, non carn corruufpit. Si autcm invenit, adjuncto ejus vitio corruptionem ejus operatur. Potentior enim ab infirimiore si corrumpi nolit, non corrumpitur: si autem velit, prius incipit suo vitio corrumpi quam alieno. Æqualis autem ab æquali nihilominus si corrumpi nolit, non potest. Nam quaecumque natura cum vitio ad cam quæ sine vitio est, ut corrumpat accedit, eo ipso non accedit æqualis, sed infirmior vitio suo. Si vero potentior invalidiorem corrumpit, aut utriusque vitio fit, si utriusque prava cupiditate iit; aut vitio potentioris, si naturae tanta præstantia cst, ut inferiorem quam corrumpit, etiam vitiosa praecedat. Quis enim recte vituperaverit tructas terra, quod homines eis non utantur bene, corruptique vitio suo, corrumpant eos abutendo ad luxuriam; cum tamen dubitare dementis sit praestantiorem potentioremque esse hominis naturam etiam viliosam, quam non vitio as quasqne fruges?