# De Libero Arbitrio 14

Augustine, De Libero Arbitrio, Book 3, CAPUT V.- Deus de creaturae etiam quæ peccat miseriæque obnoxia est productione…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/14

In eo plerique homines errant, quia meliora cum mente conspexerint, non in sedibus congruis ea oculis quærunt. Velut si quisquam perfectam rotunditatem ratione comprehendens, stomachetur quod talem in nuce non invenit, si nullum unquam corpus rotundum præter hujuscemodi poma conspexit. Nam ita quidam cum ratione verissina videant meliorem esse creaturam, quæ quamvis habeat liberam voluntatem, Deo tamen semper infixa, nunquam peccaverit; intuentes peccata hominum, non ut peccare desinam, sed qnia facti sunt dolent, dicentes: Tales nos taceret, ut semper incommutabili ejus veritate perfrui, nunquam autem peccare vellemus. Non clament, non succenseant: quia neque ipsos ideo coegil peccare, quia fecit, quibus potestatem utrum vellent de dit; et sunt tales quidam Angeli, qui neque peccaverunt unquam, neque peccaturi sunt. Quamobrem si te delectat creatura quæ perseverantissima voluntate non peccat, non est dubitandum quod eam peccanti recta ratione præponas: sed sicut eam tu cogitatione præpouis; sic eam creator Deus ordinatione praeposuit. Crede esse.talem in superioribus sedibus, et in sublimitate coelorum: quia si bonitatem Conditor præbuit ad eam condendam cujus praevidit futura peccata, nullo modo non præberet eam bonitatem, ut creaturam conderet quam peccaturam non esse præscivit.

---

Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml.
