Latin
Book 2, CAPUT VII.- Quomodo idem sentiatur a multis quidve totum, quid non totum et sim…
Augustine, De Libero Arbitrio 15
Unproofread scanNot analysed yet
A. Faciam: sed prius quæro utrum sensus corporis mous idcm sit qui tuus, an vero meus non sit nisi incus, ct tuus non sit nisi tuus; quod si non ita esset, non possem per oculos meos vidcre aliquid, quod tu non vidcres. E. Concedo prorsus, quamvis ejusdem generis, tamen singulos nos habere sensus, videndi, vel audiendi, vel quoslibet alios cæterorum. Non enim solum videre, sed etiam audire potest aliqnis hominum quod alius non audiat, et aliud aliquid quolibet alio sensu quisquam sentire quod alius non sentiat Undc manifestum est et tuum nonnisi tuum, et meum sensum non esse nisi meum. A. Hoc idem respoudcbis de illo ctiam sensu interiore? an aliquid aliud? E. Nihil sane aliud. Nam et ille utique sensum incum sentit meus, et tuum sentit tuus: nam ideo plerumque interrogor ab eo qui aliquid videt, utrum hoc etiam ego videam, quia ego me videre aut non vidcre sentio, non ille qui interrogat. A. Quid? ipsam rationem nonne unusquisque nostrum hahet suam? quandoquidem fieri potest ut ego aliquid intelligam, cum tu id non intelligis; nec utrum intelligam tu scire possis, ego autem sciam. E. Manifestum est etiam rationales mentes singulos quosque nostrum singulas habere.