Latin
Book 2, Chapter 16
Augustine, De Libero Arbitrio 16.44
Unproofread scanNot analysed yet
Si ergo quidquid mutabile aspexeris, vel sensu corporis, vel animi consideratione capere non potes, nisi aliqua numeroruin forma teneatur, qua detracta in nibil recidat; noli dubitarc, ut ista mutabilia non intercipiantur, sed dimensis motibus, et distincta varietate formarum, quasi quosdam verus temporum peragant, esse aliquam formam aeternam et incommutabilem; quæ nequc contine tur et quasi diffundatur locis, neque potendatur atque varietur temporibus, per qunm cuncta ista formari valeant, ct pro suo genere implere atque agere locorum ac temporum numeros.