# De Libero Arbitrio 17.46

Augustine, De Libero Arbitrio, Book 2, Chapter 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/17.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/17.46

Tu autem si præter id qnod est et non vivit, et id quod cst et vivit noque intelligit, et id quod cst et vivit et intelligit, inveneris aliquod aliud creaturarum genus; tunc ande dicere aliquod bonum esse, quod non sit ex Dco. Tria enim bxc duobus etiam nominibus enuntiari possunt, si appellentur corpus et viia: quia cL illa quae tantum vivit, neque intelligit, qualis est pccorunl, et hæc quæ intelligit, sicuti est hominum, rectissime vita dicitur. Hæc autcm duo, id est, corpus et vita, quæ quidem creaturæ deputantur (nam et Creatoris ipsius vita dicitur, et ea summa vita esl): istæ igitur duæ creaturæ corpus et vita quoniam formabilia sunt, sicuti suprius dicta docuerunt, amissa lue omnino forma in nihilum recidunt, satis ostendunt se ex illa forma subsistere, qunc semper ejusmodi est. Quamobrem quantacumque bona, quamvis magna, quamvis minima, nisi ex Deo esse non possunt. Quid enim majus in creaturis quam vita intelligens, aut quid minus potest esse quam corpus? Quæ quantumlibet deficiant, et co tendant ut non sint, tamen aliquid formas illis remanet, ut quoquo nodo sint. Quidquid autem formæ cuipiam rei deficienti remane t; ex illa forma est quæ nescit deficere, motusque ipsos rerum deficientium vel proficientium excedere numerorum suorum leges non sinit. Quidquid igitur laudabile advertitur in rerum natura, sive exigua sive ampla laude dignum judicetur, ad excellentissimam ct ineffabilem laudem referendum est Conditoris: nisi quid hales ad hæc.

---

Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml.
