# De Libero Arbitrio 17.47

Augustine, De Libero Arbitrio, Book 3, Chapter 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/17.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/17.47

Sed tamen scire vellem, si fieri posset, quare illa natura non peccet, quam non peccaturam præscivit Deus, ct quare ista peccet, quæ ab illo peccatura praevisa est. Non enim jam puto, ipsa Dei prascientia vel istam peccare, vel illam non peccare cogi- Sed tamen si nulla causa esset, non ita dispertiretur creatura rationalis, ut alia nunquam peccet, alia in peccando perseveret, alia quasi media inter utramque aliquando peccet, aliquando ad recte faciendum convertatur. Quæ, causa in has tres partes eam distribuit? Sed nolo mihi respondeatur, Voluntas: ego euim causam quæro ipsius voluntatis. Non enim sine causa nunquam vult illa peccare, nunquam ista non vult, quædam vero aliquando vult, aliquando non vult, cun ejusdem generis omnes sint. Hoc solum enim mihi videre videor, non sine causa esse istam tripartitam voluntatem rationalis creatura;; sed quoe causa sit, nescio.

---

Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml.
