Latin
Book 2, Chapter 18
Augustine, De Libero Arbitrio 18.47
Unproofread scanNot analysed yet
E. Satis mihi persuasum esse fateor, et qnemadmodum manifestum fiat, quantum in hac viia atque inter tales, qualcs nos sumus, potest, Deum esse, et ex Deo esse omnia bona: qHaiidoquidem omnia quæ sunt, sive quæ intelligunt et vivunt ct sunt, sive quæ tantum vivunt ei sunt, sive quæ tantum sunt, ci Deo sunt. Nunc jam tertiam quæstionem videamus, utrum expediri possit, inter bona esse numerandam liberam voluntatem. Quo demonstrato, sine dubitatione concedam Deum dedisse nobis eam, darique oportuisse. A. Bcne meministi proposita, et secundam quæstionem jam explicatam vigilanter animadvertisti: sed videre debuisii etiam istam tertiam jam solutam. Propterca quippe tibi videri dixeras, dari non debuisse liberum voluntatis arbitrium, quod eo quisque peccat, Cui sententiæ tuæ cum cgo intulissem, recte fieri non posse. nisi codem libero voluntatis arbitrio (a), atque ad id potius hoc Dcum dedisse asseverarem; respondisti liberam voluntatem ita nobis dari debuisse, ut justitia data est, qua nemo nisi rectc potest uti. Quæ responsio tua in tantos circuitus disputationis nos ire compulit, quibus tibi probarcmus ct majora et minora bona non esse nisi cx Dco. Quod non tam dilucide ostendi posset, nisi prius adversu! ; opiniones impiæ stultitiæ, qua dicit insipiens in cordo suo, Non est Dcus (Psal. xm, I), qualiscumque de re tanta pro modulo nostro inita ratio, eodem ipso Dco in tam periculoso itinere nobis opitulante,in aliquid manifestum intenderetur. Quæ duo tamen, id eSI, Deum esse, et omnia bona ex ipso esse, quanquam inconcussa fide etiam antca tenerentur, sic tamen tractata sunt, ut lac quoque tertium, inter bona esse numerandam liberam voluntatem, manifestissime appareat.