# De Libero Arbitrio 18.49

Augustine, De Libero Arbitrio, Book 2, Chapter 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/18.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/18.49

E. Prius ergo vellem ot milii probares aliquod bonum esse liberam voluutatem, et ego concederem Deum illam dedisse nobis, quia fateor ex Deo omnia bona esse. A. Itane tandem non probavi tibi tanto molimine superioris disputationis, cum omnem speciem formatoque corporis a summa omnium rerum forma, id est a veritate, subsistere fatereris, et bonum esse concederes? Nam et capillos nostros numeratos esse, ipsa in Evangelio lo:luitur Veritas (Matth. x, 50). De numcri autem summitate, et a fine usque ad linem pertendente potentia, quae locuti fuerimus, excidit tibi? Quæ igitur ista est tanta perversitas, capillos nostros quamvis inter exigua et omnino abjectissima, tamen inter bona numerare, nec invenire cui auctori tribuantur nisi bonorum omnium condilori Den, quia et marina et miuima bona ab illo sunt, a quo est omne bonum; et dubitare de libera voluntate, sine qua recte vivi non posse concedunt, etiam qui pessime vivunt? Et certe nunc responde, quæso, quid tibi melius esse videatur in uobis, sine quo recte vivi potest, an sine quo recte vivi non potest. E. Jamjam parce, quæso; pudet caecitatis. Quis enim ambigat id longe esse præstantius, sine quo recta vita nulla est? A.Jarn crgo tu negabis luscum hominem recte posse vivere? E. Absit tam immanis amentia. A. Cum ergo in corpore oculum concedas esse aliquod bonum, quo amisso tamen ad recte vivendum non impeditur; voluntas liber. libi videbitur nullum bonum, sine qua recte nemo vivit?

---

Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml.
